Transkription:
vestri facientes semper in orationibus nostris sine intermissione memores operis fidei vestrae et la-
boris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum Scientes fratres dilecti
a Deo electionem vestram quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto
et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos et vos imitatores nostri
facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti ita ut facti sitis for-
ma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia a vobis enim defamatus est ser-
mo Domini non solum in Machaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut
non sit nobis necesse quicquam loqui ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habue-
rimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero et expec-
tare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventu-
ra Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit; sed ante passi, multa
et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos evange-
lium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de in-
munditia, neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium;
ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo qui probat corda nostra. Neque enim aliquan-
do fuimus in sermone adulationis, sicut scitis; neque in occasione avaritiae; Deus testis est;
nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis ,neque ab aliis. Cum possimus oneri esse ut
Christi apostoli; sed facti sumus lenes in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei, sed etiam
animas nostras; quoniam carissimi nobis facti estis. Memores enim estis, fratres, laborem nostrum,
et fatigationem; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis
evangelium Dei. Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et iuste, et sine querella, vobis, qui credidistis,
fuimus; sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos deprecantes
vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum
et gloriam. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione; quoniam cum accepissetis a nobis
verbum auditus Dei, accepistis, non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei,
qui operatur in vobis, qui credidistis; Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum
Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestries,